Charter Document - 05220062

Charter Document - 05220062


Charter Number: 05220062
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Raynaudus Lugdunensis archiepiscopus Guilenco venerabili Lingonensi episcopi Dilecto domno et amico salutem Judicium in curia nostre dilectionis factum ab honorabili fratre et amico nostro Cabilonensi Episcopo ex ordine nobis relatum est simulque indicatum est nobis quod utruisque laudatum sit ab abbate videlicet sancti Sequani Et abbate et canonicis sancti Stephani Quod etiam ab eodem Cabilonensi Episcopo alliis in presentia abbatis Claravellensis relatum est et ab utraque parte concessum Ideo nos et episcopali judicio et amori vestro immo justicie quam in judicio illo recognavimus dignam deferentes reverentiam illud confirmamus et iste tenandum decrevimus Investituram quoque consilio religiosorum virorum et a vobis factam ratam esse concedimus