Charter Document - 05220061

Charter Document - 05220061


Charter Number: 05220061
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1125 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverentissimo patri suo et domno Raynaudo dei gratia prime sedis Ludunensi Archiepiscopo et totius gallie primati Guillencus eadem Gratia Lingonensis Episcopus salutem et debitam subjectionem Quod domnum et amicum in litteris vestris excellentia vestre paternitatis nos dignata est appellare formidamus sed servum et filium nostrum in domno nos esse profitemur Quod amititiam nostram et debitam reverentiam in omnibus observare cupitis et judicio nostro nullatenus adversari vultis gratias agimus et nostrum servitium per omnia propter hoc impensius offerimus Quod Abbas sancti Sequani ad vos venit et conquestus est sibi per judicatum esse de duabus ecclesiis sciatis non ita esse sed judicium cui interfuit episcopus cabilonensis et abbas Besuensis Archidiaconi nostri et major pars curie Lingonensis laudatis ipse et sui confirmavit et coram omnibus justum esse testatus est Postea vero apud Divione me presente et domno Cabilonensi et cisterciensi abbate et Claravellensi et Besuensi et duce et pluribus Baronibus Burgundie et ipso de quo loquimur et suis judicium reiteratum est ab utraque parte confirmatum est Dum vero canonici vellent complere quod judicatum fuerat quia videbat se gravari cepit tergiversari et romanam audientiam in ordinate appellare Insuper ad contumeliam nostram armata manu cum quique gentis hominibus inde canonicos sancti stephani consilio domni cabilonensis et predictorum qui aderant secundum canonica decreta investieramus invasit rapiut secum tulit Quia vero nobis placet si nobis omnia negocia nostra paternitate vestre referre si bene factum non est ubi et quando vobis visum fuerit parati sumus secundum contriciam emendare valete