Charter Document - 05220060
Charter Number: | 05220060 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1129 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mandandum est litteris quod servandum posteris jure decernitur Sic quippe ut in plurimis experimur prior sepe studio in industria utiliter sane presentium preceptum est fraudi vel provisum Trolium ob istius modi ergo cautelans ego quoque Vuilencus dei aut voluntate aut permissione Lingonensis Episcopo per hoc memoralie scriptum et nostrum sigillum transmitto notice futurorum qualiter vetus querela que de duabus Ecclesiis Stabulis scilicet et Darleis inter canonicos sancti Stephani Divionensis et sancti Sequani monachos diu extiterat nostra demum cura et in nostra curia judicio terminata sit Cum enim crebro me Canonici adversus monachos compellassent et de ipsis a nostra qualicumque auctoritate justiciam flagitassent diem tandem preterminande cause Lingonis utruisque statuimus Quo convenientibus utruisque Ecclesie abbatibus productum ad medium est a Canonicis scriptum quod cujusdam nostri predecessoris antiqua donatione predictas Ecclesias Ecclesie sancti stephani tanquam menbra capiti cum earum appendiciis assignaret Econtra eas suo vendicare Justi jure trecennalis Possessionis monachi nitebantur Sed eam infirmare pars altera satagebat Asserebat enim se exinde sepius monachos adjus appellasse illos renuisse justiciam subterfugine judi cium idque se posse legitimis probare testibus presumebat De his itaque venerabilis frater coepiscopus noster Galterius cabilonensis et reverendus abbas Girardus Besuensis nec non et Ayrardus nostre Ecclesie decanus cum duobus archidiaconis nostris Jocelino et Garnerio ac non nullis aliis clericis euntes in partem diligenter inter se disserverunt studioseque discursis partum rationibus communi tandem sentencia canonicis ecclesias adjudicaverunt si tamen probare possent quod de possessionis concussione preddixerant Recepto itaque abutraque parte laudatoque judicio diem alium producendi et examinendi testes apud Divionem constituimus Quod cum in nostra rursus presentia convenissent judicio ex ordine sicut Lingonis factum fuerat recensito a partibus recognito denuoque laudato canonici quidem canonice implere quod promiserant parati fuerunt sed monachi tergiversantes gratiari quippe vel a justicia graviter ferebant illorum probationem nec infirmare valuerunt nec tamen recepere voluerunt judicioque minime executo recesserunt Nobis vero visum fuit in irrationabiliter ut putamus debere jam nichilominus investiri canonicos ut pote qui irrefragabiliter per omnia judicio acquiescerent et ordine judicario partes suas sufficienter persecuti fuissent Itaque judicio et consilio predicti Cabilonensis Episcopi simulque abbatum religiosorum qui presentes tunc forte fuerunt Cisteriensis Bessuensis Claravellerius canonicos de prefatis Ecclesiis ipsarumque appendiciis hoc ordine et hac ratione investivinus imo Ecclesie jus suum antiquam dictante equitate restituimus Post hoc monachis minime quescentibus ipsorum studio et opera factum est ut res in noticia quoque venerabilis Raynaldi metropolitani nostri perveniret sed quid apud ipsum conqueri ausi sunt quod quasi per judicium sustinuissent Ceterum vir prudens et rectus rei geste seriem diligenter auscultans nil quod equitati adversari videretur advertit ita ut et judicium approbaret et in vestituram sigilli munimine confirmaret Facta sunt hec anno ab incarnatione domini millesimo centesimo vicesimo nono epacta vicesima octavia concurrente prima Indicatione VII presidente in sede apostolica honorio papa secundo Regnante rege francorum Ludovico