Charter Document - 05220059
Charter Number: | 05220059 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1129 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quin debilia fovendo sustentare male acta in melius mutando corrigere fortia ad meliora provehere episcopalis officii est Ego Wilencus sancte sedis Lingonorum Episcopus brevitate hujus vite permotus et vere eternitatis avidus gaudens et videns ordinem eam canonicorum sancti stephani assidue et florere et in religione crescere statui eos obsequis honorare et numeribus augmentare Nequis ergo succedante multitudinis vel oblivione opinatur vel contentionis magis cupidur quam veritatis pervertere audeat vel mutare valeat quod pro salute nostra et utilitate canonicorum sanctitum esse et ratum decrevimus legentium memorie pro apices et scedulam commandari necessarium duximus Dedit Ergo prenominatis canonicis divionensibus ecclesias de Colummerio et de Buxeroleis cum appendiciis suis ut abiendantia nostra illorum sit inopie supplementum ut carnalia semitantes spiritualia eorum jure debito colligamus Quia si parentes carnales filios desiderant amplario vos spirituales filios non solum in devinis sed etiam in transitoriis magis convenit ad jurare Fortior est enim connexio spiritualis quam carnalis Si quis ergo successorum nostrorum proscripta observaverit vel predictor canonicos regulariter vivantes de suis rebus ampliaverit gratia pax et benedictio a deo patre et domino Jesu christo maneat super illum in eternum Quicumque autem contra ire vel mutare vel fraude aliqua pervertere temptaverit secundo tertiove commonitus si non emendaverit baculo Petri multatus gehmme incendia sustinebit Hec donatio facta est anno ab incarnatione domini millesimo centesimo vicesimo nono indicatione VII in Natale sancti Mammetis in domo episcopali Lingonis presente vererabili Cabilonensi Episcopo et Gocelino Lingonorum archidiacono in manu domni Herberti sancti stephani primi regularium canonicorum abbatis presente etiam Garnerio ipsius Ecclesie preposito et Petro canonico et Hugone grammatico Hoc laudavit A S Canonicus archidiaconus ipsarum Ecclesiarum Abbates cistersciensis et Claravellensis