Charter Document - 05220058

Charter Document - 05220058


Charter Number: 05220058
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1128
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ad memoriam posterum est prenotatum quod in terra communi que est in confinio alte ville et aqueductus que est in villa sancti Stephani Divionensis homines de Aqueductu pasturam et nemus per usuarum habebant Domni vero Alte ville istud usuarium calumpniati sunt Homines autem de Aqueductu pro hoc usuario duellum firmaverunt et ad hoc diffiniendum Divionem in curiam ducis devenerunt Ibique supradicti calumpniatores Avyuus scilicet de Beria et Avynus de Aceleth in presentia domni Vilenci Lingonensis Episcopi et Hugonis ducis Burgundie et Matildis uxoris sue per manum domni Herberti Abbatis sancti stephani Divionensis calumpniam illam prorsus dimiserunt et pasturam et mortuum nemus et retortam de qualibet arbore hominibus de Aquvductu in perpetuum concesserunt Hujus rei testes sunt ex parte canonicorum domnus Garnerius prepositus sancti Stephani domnus Ayrardus Lingonensis Ecclesie decanus Vido Archidiaconus Theodoricus de Fauverniaco Lambertus Divionensis Ex parte illorum Virricus Divionensis Hilbertus divionensis filius Gauterii de Curtaonis Hoc autem uxor Avyni de Beria et filius Avyni de Aceleth ex sua parte laudaverunt et istius laudationis ex parte canonicorum testis sunt Vuido de Lambreciaco et Hugo filius Alynardi et Vido prepositus sancti Juliani Stephanus maior Aqueductus Humbertus et Lambertus et Constantius Ex alia parte Hilbertus filius Gauterii de Curtaonis Ricardus de Fraymonte Roberto Galtoldus Gonterius de Beria Preterea sic definitum est si homines canonicorum in prenominata pastura dampnum alicui intulerunt Sine exactione dampnum solum modo restituant Si vero amplius quam prescriptum est in eadem pastura et in eodem nemore per usuarium habere voluerunt querere per Justiciam licebit Facta sunt autem hec anno ab incarnatione domine millesimo centesimo vicesimo octavo indicatione VI Regnante Ludovico Rege francorum feliciter