Charter Document - 05220055
Charter Number: | 05220055 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris Arlebaudus de Cuseyo pro remissione pecatorum meorum et pro animabus matris et antecessorum meorum ad laudem uxoris mee dedi Ecclesie sancti Stephani Divionensis et fratribus ejusdem loci illud alodum quod habelam apud Curtembetonis in silvis pratis terris cultis et incultis et ita legitime hoc donum feci quod de alodio supradicto michi et heredibus meis nichil retinui Hujus rei testes sunt Andreas miles Hugo Alinardi Vuido Alinardi Vuido Alemandus Gauterius ventarius