Charter Document - 05220047

Charter Document - 05220047


Charter Number: 05220047
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1130
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam futuris quam presentibus quod Arsendis femina molendinum Coppetum quia injuste tenebat canonicis guirpivit laudentibus filiis suis Quorum unus prius ea jam moriens nomine Hymbertus in presentia Ricardi capellam Tylecastri alter vero Guirricus ante altare sancti Stephani uterque veniam petentes Galoni priori ceterisque fratribus revuirpeverunt Cujus rei sunt testes Vuarnerius prepositus fraterque ejus Theodoricus Petrus Cocus Durannus Eschericinus Sciendum quoque quod filii Arnulfi Salaonensis quicquid de eodem molendino habent a canonicis tenent Unde eisdem in natalibus domini festivitatibus octo panes quator sextarios vini duodecim denarios et unum sextarium avene solvent atque per circulum anni statutis diebus tertiam partem de molituris fideliter reddent eidemque molendino quicquid erit necessarium facient exceptis molis et ferro conjunctura et Boyssello et vanno cum archa hec enim omnia canonici ement demidia de cujus molendini tenementis reinuestivit Herbertus abbas Garnerio annuente prepoposito Constantium fratrem illorum que cognominatur Bruno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo anno Cujus conditionis vel restitutionis testes sunt Theodoricus predictus Johannes sutor Ferlaudus laicus Ricardus vastellifex