Charter Document - 05220045

Charter Document - 05220045


Charter Number: 05220045
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad divitandam iniquorum versutiam ad posterumque memoriam dignum est litteris tradere que pro animarum suarum requie fideles conferunt Ecclesie Sciant igitur tam presentes quam posteri quod Robertus Villicus de Cuceio vulpivit et concessit canonicis sancti Stephani Divionensis quartam partem decime de Cuceio quam ipse propter ministraliam in feodo habebat Hoc fecit in presentia Dominici prioris de Tilecastro laudante et consentiente fratre suo Humberto Presbytero et Martino fratribus suis Hoc donum factum est in festivitate sancti Germani in honore cujus Ecclesia ipsius ville sacrata est Testes sunt Petrus de Creceio Hemmaricus filius Rofredi et plurimi homines de Cuceio