Charter Document - 05220043

Charter Document - 05220043


Charter Number: 05220043
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Summe et individue trinitatis patris et filii et spiritus sanctus Quoniam consuetudinarium est ea que apud nos gesta sunt ne oblivioni tradantur litteris tradere dignum duximus ut aliquid de nostris actibus ne posteritatis ignorantia ignavie nostre si scribantur scriptum relinquamus Igitur tam futuris quam presentibus hanc cartulam legentibus et audientibus intimare volumus quod Domnus Stephanus de Marischo et domnus Raynerius Castellionensis socer ejus locum qui est juxta Pusaticum ubi dicitur ad fontem sancti Martini Ob remedium animarum suarum deo et sancto Stephano Divionensis ecclesie in manu domni Julionis jure hereditario possidendum dederunt Et hoc fecit domnus Stephanus laude uxoris sue et domnus Raynerius laude et assensu Gosberti filii sui et uxoris sue ita ut omne quod infra divisiones quas fecerunt possiderent Insuper ibicumque extra divisiones inculptam terram aperuerunt de Terra sancti Andree sive in nemora sive in planicie sine ullo redditu concesserunt Et ad hoc confirmandum idonei testes habentur scilicet domnus Beregerius sacerdos et frater ejus Fulco et Hugo nepos ejus et Hugo Morellus