Charter Document - 05220039
Charter Number: | 05220039 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1120 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum hominis mundana institutio ab humana memoria cito decidat inscripto retineatur hujus rei noticiam consistere desideramus in memoriam quod domnus Vualterius venerabilis memorie cabilonensis Episcopus assenssu atque consilio clericorum suorum dedit concessit in capitulo sancti Vincentii deo et Ecclesie sancti stephani martiris divionensi castri atque Canonicis ejusdem loci deo et sanctis ejus ibidem servientibus ecclesiam sancti Martini que sita est in loco qui a Vulgo Arcus vocitatur retento synodali jure Hoc itaque donum fuit factum concensum et stabilitum domno Valone monasterum prefati martiris priore humiliter atque misericorditer petente Post mortem vero domini Vualterii supra memorati episcopi domnus Jostaldus Cabilonensis Ecclesie pontifex atque decanus donum sicuti primitus factum fuerat per manum Rodulfi abbatis lathonensis in cujus archidiaconatu Ecclesia illa sita est laudavit et confirmavit et carta inde fieri percepit Si quis autem huic cartule contradicere voluerit vel dicto dono hujus Ecclesie aliquid minuere frustra temptaverit sub anathemate maneat et cum Juda traditore domini penas inferni sustineat De hac vero Ecclesia Canonici regulares sancti Stephani Ecclesie sancti vencentii quartam partem libre Thuris quod annis in festivitate sua fideliter persolvent Signum Valterii Archidiaconi Hugonis Cantoris Ancelei Archidiaconi Hugonis Archidiaconi Hugonis de Dalmariaco Raimundi Canonici Vualterii Boerii Vualterii de Sancta Helena Hugoni de Faldone canonici Sigismundi canonici Leutbaudi succentoris qui cartam dictavit Gisleberti Archipresbiteri