Charter Document - 05220038

Charter Document - 05220038


Charter Number: 05220038
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Pro de Paradisi amenenitate dejectus in hanc vallem lacrimarum corruit tali pena humanus genus miserabilibus pertulit ut nec ex toto sine pecati vivere nec super nam patriam sine magno laboris sudore possit adquirere Unde quidam fidelium quod in caute deliquerant Clemosinis et aliis bonis opibus purgare contendunt et quia christi circa peccatores agnoscunt clementiam et si de male actis peniteant veniam se consequi non desperant Omnibus igitur tam presentibus quam futuris notum sit quod Hugo Dapifer Divioni moriens et se monachis sancti Benigni pro monacho reddent filium suum Clericum Gislebertum nomine Canonicis sancti Stephani pro Canonico in manu Domni Galonis prioris tradidit simulque medietatem decime de Cuciaco atque concessit fecit hoc laude uxoris sue et filiorum suorum Raymundi Galoni Gosberti