Charter Document - 05220031
Charter Number: | 05220031 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1113 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia quorum dam fides vana est et in momento mutabilis desimulium hominum testimonum et scripturum auctoritas ad eorum evitandas versutias exigenda sunt Scribimus igitur ad memoriam posterorum nostrorum quod Domnus Avynus de Acelet partem decimarum quam de carruea canonicorum per totum territorium ilius ville que Arcus nuncupatur accipiebat ipsis canonicis guirpivit Insuper et placitum quod domnus Maynfredus et Gualterius frater ejus facerant tam in decemis quam in tenementis eorum laudavit Tertias de communia Curbetonis quantum ad se pertine dedit de cultura scilicet vineis Carrue et de labore seu operatorum Hoc autem summo opere memorie commendandum est quoceiscumque homines canonicorum vel predicto Avyno vel alicui suorum in aliquo Dampnum fecerunt dampnum eis tantum modo restituetur omni exactione remota Verberatorum canali quod habetur in calma Juxta molendinum canonicis habere concessit et que de suo ibi erant necessaria insuper donavit Hec omnia predicta sunt cum laude Hugonis filii sui Signum Joceranni Episcopi Girardi Abbatis Bessue Varnerii prepositi Girardi presbyteri de Archo Oteranni