Charter Document - 05220028
Charter Number: | 05220028 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1113 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quid Domnus Robertus Lingonensis episcopus capellam de Tilecastro dedit sancto stephano et ejus canonicis bene et concorditer laudante Domno Aldone ejusdem oppidi Domino in alio plenarie scriptum monumento Hoc donum Domnus Aymo qui ei successit et frater ejus Vuido injuste calumpniari ceperunt Sed postea deo volente compuncti suam que injusticiam cognoscentes resipuerunt Concessit igitur supradictus Aimo et frater ejus Wido sancto stephano sanctoque florentio capellam cum decimis ut melius unquam concesserunt supradictus Episcopus et ejusque patruus Aldo Concessit quoque Clibanum habere in perpetuum nec non et de omnibus terris quos sui milites atque sui liberi homines nec non et libere mulieres ab illo tenebant in feodo dare quod vellent et quantum vellent Sancto Florentio sanctoque Stephano sicut in vita sua pater suus Obertus ante fecerat Et ut hoc scriptum formumque perseveraret litteras precipit inde fieri et per unum librum coram multis donum fecit super altare sicut et pater suus fecerat ante Signum Arnulfi prioris Galonis Varnerii Ricardi presbiteri de Militibus Villermus de Fossa Humbertus Teubaudus miles Paganus prepositus Teubaudus scholarius Hec omnia facto sunt laudante et confirmante fratre ejus Vuidone