Charter Document - 05220027

Charter Document - 05220027


Charter Number: 05220027
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1113 - 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Maynfredus de Archo quicquid ex loco illo qui Morbhiz nuncupatur sive in agro seu in nemore possidebat laude et assensu uxoris sue nec non et fratris Vualterius totum sancto stephano Canonicisque in ejus Basilica deo serviantibus pro remedio anime sue et parentum suorum donavit atque vurpivit et iterum donavit sancto stephano et ejus Canonicis in nemoribus suis licentiam utendi illis secundum voluntatem eorum in omnibus illis quecumque erunt necessaria tam sibi quam pecoribus eorum Et item idem Maynfredus vuirpivit canonicis terram in Archo villam que dicitur terra sancti Stephani Et hoc omnia supradicta fecit laude et assensu uxoris sue et supradicti fratris Signum Arnulfi prioris Ferlaudi Canonici Signum Vuirrici militis signum Valterii Laici famuli