Charter Document - 05220024
Charter Number: | 05220024 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1113 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo tertio indicatione VI inspiratione divina quator Canonici Ex Ecclesia Divionensi Quintiniacum secesserunt ut ibi remoti regularem vitam profiterentur Eorum sunt nomina Humbertus Arnulfus Ferlaudus Garnerius hoc secutus est Dominis Durannis precentor sed ibi defunctus est et cum alio Canonico Castellionensi Hugone nomine Anno autem millesimo centesimo decimo sexto indicatione IX in die Cathedre sancti Petri domno Joceranno episcopo Lingonensi cum die adiutorio elaborante XII Jam numero existantes Divionem cum magno gaudio redierunt Interim vero a prioribus domno Arnulfo et postea Galone Ecclesia ista Gubernata est usque ad annum millesimum centesimum vicesimum quentum indicatione III Tunc quippe Domnus Erbertus positus est abbas presentibus et laudentibus Hubaudo Lugdunensi Archiepiscopo Stephano Eduensi episcopo Goceranno Lingonensi Episcopo Girardo Abbate Bessuensi et Archidiaconibus Lingonensibus Guilenco Ayrardo Garnerio Pagano et aliis personis quam pluribus a quibus autem hujus hic ordinis institutio confirmata sit vel quantis rebus hanc Ecclesiam divina largitas accreverint in sequentibus clarebit In nomine Summe et individue trinitatis patris et filii et spiritus sanctus Christiane perfectionis culmen mandatorum dei observantia adipisci posse dinoscitur Et id sine dubio sancte caritatis virtus operatur qua vere deus proximusque diligitur Quam duodenus Ecclesie apex ab ipso Caritatis fonte hauriens in universam humani generis prosapiam disseminando produxit unde multiplicis seges germinis ipso cultore Christo ad vite fructum pululavit hec primitarium suarum flores proferens una die ut legitur apostolorum principe serente trium milium Altera V milium virorum manipulos cansecrandos optulit Qui rebus terrennis celestia sibi premia mercantes caritatis unitate quod quisque singulariter possiderat hoc in medium profferens commune cum ceteris retinere gaudebat In quibus nemo aliquid suum esse dicebat quia Sancte Caritati totum ad integrum contulerat Unde quia nullius subesse mundi portionem pro christo sibi relinquerat christum portionem sibi perpetuo constituerat Cujus imitande devotionis regulam venerandi patres secuti sub ujus religionis proposito plurimos aggregare studuerunt ut eorum in celestibus promereri valerent consortium quorum in terris devote imitarentur exemplum hanc plerique sub monastice possessionis titulo observare contendunt Qui mundo funditus renuntiantes crucem christi tanto liberius portare possunt quanto pretereum nihil portantes expeditius incedunt Plurimi vero Canonici subnixi auctoritate et si rebus sancti nondum omnino careant sub hujus tamen communis societate vivere in dei servitio procurant Qui si misericordie operibus res possessas impenderint mundo corde et casto corpore deo placere studuerint Christum absque dubio portionem habebunt in eorum Collegio Hujus itaque sancte conversationis imitatiores fieri cupientes quidam beati prothomartiris Stephani Divionensis Ecclesie venerabiles Canonici Domnum Gocerannum Lingonensis Ecclesie pontificem adierunt consilium et misericordiam ab eo flagitantes quatenus sibi liceret in supradicta Ecclesia sua regulariter vivere et ad emendationem vite sue in eodem canonico ordine deo servire Quorum juste et rationabili peticioni supradictus pontifex misericorditer annuensis Proconsilium Domni Garnerium Ejusdem Loci abbatis et Lingonensis Ecclesie Archidiaconi et Domni Giulenci archidiaconi et Lingonensis Ecclesie decani communi etiam assensum utrius que capituli Lingonensis atque Divionensis Ecclesie tali ordine effectum perducere curavit Jam quia numerus eorum qui regulariter se vivere professi fuerant ad servitium majoris Ecclesie nondum sufficere poterat dispensatione actum est et constitutum ut in partem prediorum ejusdem Ecclesie cum suo grege cederent et apud Quintiniacum villam in Ecclesia Beati Martini in sancte professionis habitu et religione Domno placere studerent omnes possessiones illas que ab obedientiam Arnulfi pertinebant in proprio dominicatu suo habentes et ad necessarios usus communiter dividentes Erit autem in Arbitrio eorum omnes quos idoneos noverint recipere et in consortio suo ad matricis Ecclesie regulariter adtrahere donec multiplicato saltem ad duodecim numero interveniente et disponente Lingonensis Ecclesie pastore et fratres suos et ad matrem Ecclesiam sollempniter valeant remeare Deinde vero per eosdem in Ecclesia illa regularis ordo ita servetur ut et de bonis Ecclesie omnium communis usus habeatur et quando de non regularibus aliquis casu aliquo vel morte sublatus fuerit Nullus nisi regularis admittatur Ceterum supradictus nullum dienceps recipere liceat nisi regulam profitentem et secundum scita canonum vivere volentem Acta sunt hec per manum Domni Goceramni Lingonensis Episcopi in presentia ipsius totius Ecclesie capituli ad laudem et Gloriam sancte christianitatis Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo decimo tertio indicatione VI Paschali apostolice sedis pontificium gubemante Ludovico regnante Goceranno Lengonensis Ecclesie episcopatum regente Acta sunt hec etiam per manum Domni Joceramni Lugdunensis Archiepiscopati in presentia ejusdem Lugduni Ecclesie capituli ad laudem et Gloriam sancte christianitatis in presentia venerabilium fratrum et cepiscopiscorum Ysmonis Diensis Berardi Matisconensis Guidonis Gebenensis Testes sunt Ejus Hujus rei Vualo Canonicus ejusdem Ecclesie Garnerius prepositus Paganus Cantor