Charter Document - 05220023
| Charter Number: | 05220023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1113 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eo tempore quo papa Innocentius persecutionem petri leonis declinans Galliam devenit consilium statuit apud Clarum montens Arvernis in quo inter numera Ecclesie negocia Herbertus Ecclesie beati Stephani Divionensis abbas conquestus est de monachis sancti Sequani quod Ecclesias de Darleis et Stabulis cum decimis et appendiciis earum in fuste possedendo auferrent sue ecclesie lingonum episcopi multorum virorum sapientium placitatione adjudicere ei erant Cujus justam adversus monachos querimoniam audiens venerabilis papa quia sibi tunc gravioribus causis occupatio terminare non licuit usque ad consilium quod sequenti animo Remis statuerat distulit Quo cum adessent abbas sancti Stephani et abbas sancti Sequani ipsorumque ratio tunc non terminanda inter cardinales diu foret ventilata ad ultimum idem papa discordiam hanc finiendam Stephano Cisteriensi abbati et Bernardo Claravellensis abbati commisit et quod ipsi inde diffinirent ab utruisque irrefragiliter teneri jussit atque Episcopo lingonensi precepit Ut si qua harum Ecclesiarum illorum deffinitioni non acquiesceret et in ipsam et in res ejus indicatam excommunicationis daret donec satisfaceret Accepto igitur Pape precepto jam dicti abbates illis que Ecclesiis providentes statuerunt ut prenominatorum parrochiarum beneficia decimas scilicet et oblationes per meduins partirentur et si quid in Ecclesiis illis providendum foret aut agendum utrique equaliter decernerent Monachi itaque excommunicationi subjici apostolicis parere preceptis maluerunt plusque in Hugone duce que Ecclesie eorum erat protector quam in deo spem ponentes anno integro et duobus mensibus in excommunicatione pertinaces manserunt Injurias vero quas canonicis intra hoc tempus intulerunt memorare lungum est sed ex multis duas ad memoriam his litteris revocamus Cum unus canonicorum Jussu abbatis die Pasche ad Ecclesiam Darille venisset ut justa constitutum medietatem oblationum acciperet monachi hic cum manu armata illic ad eundem necandum venerunt sed dei misericordia aliorumque hominum deductione inde illesus eruptus est Sexta quoque die quo octavas epiphanie cum innumerabili rusticorum multitudine ad aqueductum villam irruentes tam canonicorum quam hominum ili commanetium res invaserunt Ecclesiam et atrium violaverunt culas ciderunt annonas sparserunt et cunctaque poterant secum tollentes dirripuerunt Dampno precii decem librarum et plus illis illato Hoc audito quidam milites divionenses equis conscensis illos insequentes nimiam multitudinem subito turbaverunt ad predia erepta quisque quantos et quos et quo voluit nullo obstante captivos dixere Divina siquidem virtute cecitate et formidine pressi nec mulieribus se legatos ducentibus restituere valuerunt atque monachi eis ducatum prebentes cumtum turpi infortunio aufugerunt Tandem ipsorum abbas et aliqui ex eis cognoscentes non boni consili esse deo velle resistere coram episcopo apud Besuam penituerunt et secundum quod abbates constituerant concesserunt hoc tantum retento qua si sibi aliquando liceret apud Romanum pontificem se prejudicatos quererentur Abbas vero Sancti Stephani qui in hanc voluntati sui episcopi semper paruerat et quamvis sepe interpellatus sine Episcopo concordare hec noluerat nec excommunicationem lassari permiserat dampna sua hominum que suorum tale tenore remisit ut si se ultra exinde ad placitum provocarent sicut excommunicationis et raptoribus responderet invasasque res suas ac hominum reddendas expeteret Hugo etiam Dux ibi presens pollicitus est monachos sancti Stephani et homines eorum hoc cogere laudare qui autem quietus que esse nollet ab Ecclesia ejiceretur Actum est hoc anno incarnationis dominice millesimo centesimo tricesimo tertio indicationo VI decimo kalendas Julii Testes hinc rei sunt ex parte monachorum Hugo dux Hugo sacerdos de Aschalo Humbertus de Fossa Hugo de Frodura milites
