Charter Document - 05220017
Charter Number: | 05220017 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciendum quod Hugo Dux Burgundie pro anima patris sui Odonis Ducis in Ihierofolimitano exercitu scilicet mortui quicquid in aqueductum sive juste sive injuste capiebat licet nihil habuisset Sancto Stephano et Canonicis ei famulantibus dedit quod donum inter cetera scripta adnotatum est Sed istud quoque memorie future posteritatis placuit inserere Quod post istud donum Aliquanto interjecto tempore Odo prepositus Ducis homines de Aqueductum cepit injuriari infractum etiam ejusdem ville calumpniari pabulum quoque de Asnerus quod semper fuit illis commune sibi usurpare voluit Ob istam injuria propter hec malefacta Canonici ducem venerunt in suum Thalamum ubi sedebat proclamationem facientes Qua audita Dux donum quod pro anima patris sui fecerat memoriter retinuit et coram cunctis iterum confirmavit et quicquid prepositus injuste fecerat in presentiarum correxit ita quod nec in infractum ville nec pabulum de Asnerius nec quid libet aluid retinuit et coram cunctis iterum confirmavit et quidquid prepositus injuste fecerat impresentiarum correxit ita quod nec infractum ville nec pabulum de Asneriis nec quid libet aliud retenuit Hujus rei sunt testes canonici Galo abbas Latonensis Paganus decanus Arnulfus Humbertus Magnerius Ranerus dapifer Aymo de Porta Vuirricus Additi sunt quoque Clientes Ducis Hugo filius Gocelini Paganus Constancius Balistarius Bauduinus et ceteri