Charter Document - 05220016
Charter Number: | 05220016 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad memoriam posteritatis est prenotatum quod Petrus Malus Respectus de Mirebello calumpniam quam habebat in Ecclesiis Sancti Stephani Divionensis in illa Scilicet de Marcenniaco et de Copiaco et de Parriniaco demisit deo et Sancto Stephano et Canonicis Sancti Stephani pro amore Dei et pro animabus antecessorum suorum et pro remissione suorum pecatorum Insuper terras quas habet Ecclesia Sancti Petri de Varua concessit idem Petrus Canonicis Sancti Stephani Divionensis eodem modo habere quomodo apud antecessores suos habuerant melius Preterea receptum quem Raimundus habet ab illo in Ecclesia de Varua concessit illis Si canonici laudem Raymondi vel heredum suorum habere possent Et ex parte Petri sunt Testes Rocelinus de Lanfridicurte et Gaubertus de Vuarua Sella et Hugo Rufus de Mirebello Et ex parte canonicorum Gocerannus Cabilonensis Lingonensis Archidiaconus et Theodoricus miles et Hugo miles et Guido Arnaldus et Guido Camerarius Ducis Signum Garnerii prepositi Signum Galonis Abbatis Latonensis Signum Pagani decanus Signum Arnulfi Signum Garnerii Canonici