Charter Document - 05220015
Charter Number: | 05220015 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad memoriam presentium et posteritatis future est annotatum quod Hugo Dux Burgundie filius Odonis ducis in Iherofolimitano exercitu mortui feriam Sancti Benigni nec non et mercatum de terra sancti Stephani in qua sicut ab antiquo tempore ducum et regium voluit transferre in Claustrum in vicium sancti Johannis instinctu Burgensium et utilitate eorum Propterquam injuriam Canonici ad ducem venerunt super hoc quod facre moliebatur apud eum conquerentes et deprecantes ne malo consilio impulsus tale quid feceret unde suis temporibus Ecclesia sancti Stephani detrimentum pateretur que suis antecessoribus in maxima reverentia et honore habebatur Tandem Duce verissimis rationibus suam injusticiam adque parvium consilium agnos cente multis precibus multumque suffragio Canonici eum impetraverunt quod supradictam feriam vel quamlibet aliam feriam quandoque fortasse futuram ne e forum de Loco suo idest de terra sancti Stephani amplius removeret Istud etiam concessit quod Ecclesia sancti Stephani suos usus suas consuetudines suos tenores haberet sicut unquam melius tenuerat suorum predecessorum tempore et ea die tenebat Testes ejus rei Sunt Wuarnerius prepositus ejudem Ecclesie et Galo Albas Latonensis et Guido decanus Divionensis et Manerius Dapifer et precentor et Arnulfus et ceteeri fratres Et ex parte Ducis Viudo Rufus de monestello et Galerannus de Monte Regali et Aimo de Porta et Aymo frater Galonis abbatis et Huo Cantor et Virricus et Hugo filius Alenardi et Hugo de Bessua