Charter Document - 05220011
Charter Number: | 05220011 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Donum quod dominus Gocelinus Clericus Sancto Stephano Divionensi dedit apud Dumetum in Ratulo cum aliis donis habetur scriptum Sed quia hoc donum quod Gocelinus modo dicto martiri fecerat post innumeros annos Andreas Humberti Clerici filius cepit calumpnari quomodosit definitum his notulis placuit tradere memie future posteritatis Judicatum namque est apud Ulmum de Cochiaco domno Fulcone de Malliaco Juste Judicante quod si homo Sancti Stephani sane posset Jurare quod meluis Jus Sanctus Stephanus habebat pro dono Gocelini clerici in eis quod Andreas calumpniabatur quam Andreas pro aliquo Jure quod reclamare Justum erat quod Ecclesia Sancti Stephani diu possessa possidere Hoc Judicium legitime et autantice persone confirmaverunt En parte Canonicorum Stephanus Aymo Almardus milites Galo Galte rius Arnulfus Canonici En diversa parte Vuido Grassus Odo de Muillaco Vergiacenses milites facto itaque Judicio et utraque parte bene corroborato Oldenarus Canonicorum minister in manu Andree voluit pobationem ponere Ipse autem noluit recipere posuit in manu canonicorum itidem voluit retrahere ujus rei sunt testes denotate persone