Charter Document - 05220009

Charter Document - 05220009


Charter Number: 05220009
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dux Burgundie sicut in hac carta habetur pro anima sui patris et proremissione pecatorum suorum condonavit Deo et Sancto Stephano et Canonicis ejus dem loci quod famuli sui injuste in Petro de Canabis et Domino fratro suo filiis Theobaldi hastarii ceperant et dereliquit calumpniam quam in eo habebunt et precepit famulis suis ne supradictis fratribus et in Theobaldo Babulco quid quia amplius caperent Hoc autem factum est in claustro Sancti Stephani Inde sunt Testes ex parte ducis Hugo Dapifer et domnus Raynerius de Castellione et Hugo de Bessua et Guido Camerarius Ducis et ex parte Canonicorum Garnerius prepositus sancti Stephani Divionensis et Durannus Cantor et Manerius et Arnuflus et Humbertus et Hugo Gramaticus qui has litteras fecit