Charter Document - 05220008
Charter Number: | 05220008 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1099 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De Potestate Saviniacensi inter Monacos et Canonicos habita diutissime controversia ac tandem assensu partis utruisque finita est concordia determinata Communes erunt Monachis et Canonicis redditur potestatis decmie tercie pranastici Communis Ecclesia et in ea facienda vel instauranda seu illuminanda et in omni apparatu parando quia simul accipient simul et necessaria dabunt Ministeriales ville pro parte sua [] habebant Monachi quos voluerint Habebant et Canonici domum et que sunt domui necessaria Infra atruim habebant Monachi et extra atruim graneam curtilum et necessaria et ad hec facienda de silva accipient quod opus fuerit et in omnes etiam usus suos tantum infra potestamen et Canonici similiter Quod si Canonici domum graneam et eis necessaria fuerint terra communis erit Porcos in silva quot habuerint monachi tot habebunt et Canonici et quot Canonici tot Monachi Aliorum pro eorum procursus communiserit Se quid datum fuerit proelemosina his vel illis sine emptum pecunie ab hac die et dienceps commune erit si tamen ad prosatam potestatem pertineat Si quis de silva venditum fuerit commune erit pretium et ab utruisque partis ministerialibus queretur Si Monachi in domo sua fecerunt aliquem attractum unde habeant pretium vel servicium commune erit eis similiter et Canonici Si ex eadem potestate aut alium de quod tamen ad ipsam potestatem pertinere velint emendum quid libet fuerit medietatem solvent Monachi et medietatem Canonici Placita Justicie ab utrorum que ministerialibus et communiter finientur et communiter accipientur Quid Plura Terre culte et inculte silve aque aquariumve decursiu pascua et omnia que infra predictam potestatem sunt vel ad eam pertinent erunt illis omnino communia Actum apud Divionem feria VI Octavorum Pentecostes Anno primo pontificatus pape Paschialis In presentia domni Ierontonis abbatis sub his testibus monachis Joffredo Preore Hugone Belnensi Roberto celtario Herberto Aliis que Clericis Vualone Pagano Benzone Vualterio Laicis Aimone milite Vidone Jocelmo Duranno