Charter Document - 05220006
Charter Number: | 05220006 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1080 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud presentium futureque posteritatis memoriam allodium suum apud Cremulicum situm Sancto Stephano dedissem pro sue anime suorumque antecessorum requie hoc donum domnus Aymo supradicti Gonzonis nepos sui irritum fecit predicto que martiri per plurimos annos malitiose abstulit sed Dei gratia inspirante benigne resipuit Jam mortuo Thoma ejus filio memoria scelerum suorum nec non injurie penite nec quam sancto Stephano fecerat de injuria rectum fecit donum quod suus patruus fecerat per librum super altare confirmavit Laudante et instigante ejus uxore nomine Ermengarda Preteria vir memoratus Aymo hominis in manso manenti discursium atque usitatum in suis habere concessit Per succedentia sibi tempora memoria labitur humana quod non oblivisci plus esset proficium providentia antiquo cepit annotare litteris quod suis prodesse scribit posteris