Charter Document - 05220004

Charter Document - 05220004


Charter Number: 05220004
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia temporum instabilitate generatio vadit et generatio advenit ad delendam mortis imitatricem oblivionem litterarum noticia veritatis firmanda est auctoritas Id circo presentibus futuris et notificamus quod Hugo Boruns miles de Virgeio pro onima matris sue oblationem Ecclesie Aqueductus et minutam decimam ipsius ville Ecclesie Sancti Stephani Divionensis dedit Aliarum vero decimarum partem sibi competentem ea conventione dedit quod singularis annis ei reddentur septem sextaria emine medium frumenti et medium avene talis annone qualem illa terra fert Vini autem decimam retinuit similiter et hoc rectum Ecclesie ubicumque esset opus manutenere [] Fecit hoc in manu domini Herberti abbatis coram Arveio Vergiacensi Viudonecrasso Valterio Deniblens Lebaldo de Eschire Viudone Alenardo Vittino preposito vice comitis Affuerant etiam Vuarnerius prepositus Arnulfus Vergiacensis decanus et Robertus Divionensis laudaverunt et concesserunt hoc uxor ipsius Hugonis Engeliudis et filius petrus clericus Inde sunt testes Arnulfus decanus et Johannes canonicus vergacensis Vido Crassus Letaldus de Calsi Milo canonicus Divionensis et Bonus amicus nepos Tebaldi de Marceniaco Fecit hoc Girardus filius annos natus VII et semis manu Herberti abbatis coram Vualterio preposito Odone de Eschire Odone Malnuri Vuamerio preposito vice comitis Galterio Ventario Odone Grosso