Charter Document - 05220003
Charter Number: | 05220003 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1085 - 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Non diminuti sunt veritates a filiis hominum humanumque genus constat esse Lubricum eterne memorie future posteritatis est traditum Quod Domnus Aymo de Tilecastro pro sue anime atque suorum antecessorum remedio Ecclesiam Sancti Florentii quamdiu injuste tenuerat Sancto Stephano divionensis Ecclesie reddidit cujus possessio juste fuerat uxore sua Leugarde pro imptissima mente laudante nec non filio suo Aldone Deinde Aliquanto interjecto tempore Domnus Aldo modo dicti Aldonis filius motui animi visitatus timens esse sub anathemate atque avidus eterne glorie reddidit Ecclesie Sancti Florentii capellam de Tilocastro unde injuste mutilata fuerat laude atque persuasu domni Roberti Lingonensis episcopi de quo ipse in feodo tenebat Factum est itaque hoc donum a domno Aldone absque ulla controversia concedente ejus uxore nomine Florida regnante Philippo rege in Gallia Ac existente Odone duce in Burgundia Germano videlicet supradicti pontificis qui ut et suo voto satisfaceret domnique Aldonis peticioni non defuisset hanc cartam formavit in Lingonense capitulo illosque excomunicavit in plena Sinodo qui hoc munus sempiterne recompensationis Ecclesie Sancti Stephani sanctique Florentii auferrent seu in aliqua parte sui diminuerent et respondit omnis Synodus Amen Presul Robertus sanxit dictavit Humbertus et scripsit Galo processus de Gibriaco Quod domnus Obertus ac memoratus Aldo Sancto Florentio concessere quicquid adquireret infra suum jus ac tenementum confirmavit idem Robertus Lingonensis Episcopus eo modo quo superius