Charter Document - 05220002

Charter Document - 05220002


Charter Number: 05220002
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1080 - 1112
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Memorie posteritatis future insinuare curavimus Ecclesiam Diusmo oppidonis atque possessionem Sancti Stephani Divionensis Ecclesie olim fuisse et modo Domini Hugonis abbatis tempore canonicos Divionenses Cluniacensi Ecclesie eam sicut nunc possidet concessisse eo pacto utriusque Ecclesie capituli laude confirmato quod monachus qui Diusmensi Ecclesie proerit quinque solidos monete Divionensis aut in castro Divione eque valentis singulis annis videlicet VII Kalendas Januarii canonicis supradictis reddiderit Quod si determinatum censum statuta die persolvere meglexerit preauctum ex utraque parte modo bene corroboratum cassatum fuerit nisi per inducias Divionensis capituli retinuerit Illud etiam in pacto habetur quod si monachus de rebusque ad Ecclesiam pertinent et quas modo non habet aliquid adquisiverit similiter de aquisitis censum Ecclesie Divionensi secundum quod monachus et Canonici inter se concordaverint persolverit