Charter Document - 05220001
| Charter Number: | 05220001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1078 - 1102 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia constat dei Ecclesiam ex decreto beatorum apostolorum et aliorum sanctorum patrum constitutam fuisse nostrosque antecessores et cumtemporaneos cupientes viciorum suorum sordes elimare et ipsorum apostolorum post hujus temporaliter vite discessum consortium obtinere per plurima bona dedisse Id circo ego Odo dux Burgundie multa pertractans de fragilitate mee nature videns me nisi ob bene facta ad mansionem celestis patrie posse remeare pro remedio anime mee et omnium parentum meorum militantibus in Ecclesia beati Stephani Divonensis partem mee hereditatis dedi donatumque imperpetuum esse volo ut positus in extrema sorte domno secure possim dicere Tu es qui restitues hereditatem meam mihi Quod donum tam futuris quam presentibus volo notificari Dedi namque ipsis preditis canonicis jus in omnibus meis silvis que adductum pertinent [vel] ex paterno sive ex materno jure michi remanserunt ad edificandos domos et omnia ecclesiastica necessaria glandemque ipsarum silvarum ad pascendos centum porcos Ad donum quia certius et formius volui constare omni tempore et ne aliquis meorum successorum posset contradicere et contradicendo destruere
