Charter Document - 05210095

Charter Document - 05210095


Charter Number: 05210095
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Freedom
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Manifestum fieri volumus quod Ebrardus Tormalauda servus sancti Stephani Avelinam villicam de Disto in uxorem accepit Predictus Ebrardus unum filium ex alia uxore habuit et Avelina unam filiam ex alio coniuge Isti duo tanto illicito amore se dilexerunt quod filius Ebrardi Galo videlicet promisit se ducere in uxorem Amelinam filiam Aveline si eius voluntatem vellet adimplere cuius verbis illa convenienter respondit hoc nunquam se facturam nisi com iuramento confirmaret quod dixerat teste audiente Ille vero hoc audito iuramentum fecit teste Engerranno cognato eiusdem ut maritali copula iungerentur Filiam habuerunt quod parentes mulieris grave ferentes illum interficere voluerunt qui etiam iusiurandum disseruit Antequam vero quod ille comperiens se ducturum eam in uxorem legaliter promisit si libera posset fieri Hoc parentes mulieris audientes et frater eius Arembertus laboraverunt ut fieret libera a servitute domne Anneline que ex Deo et beato Stephano illam in pace concessit filiis suis laudantibus Galone Wirrico Hugone Aimone filiam vero que de incestu orta est sibi retinuit Hoc ut superius premissum est factum fuit in claustro sancti Stephani coram canonicis eiusdem Ecclesie Signum Benigni Cuschilmi Arnulfi Odonis Humberti Valterii Buriot Item Valterii Duranni Odemari Arberti Faverici