Charter Document - 05210086

Charter Document - 05210086


Charter Number: 05210086
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad memoriam future posteritatis est traditum quod Wilelmi comitis tempore Wido maior de Dolio sancti Stephani terram apud Creceiacum sitam et homines in ea habitantes calumpniari et iniuste tractare cepit Propter quam iniuriam supradictum comitem canonici adierunt ibique et in eius et suorum principum presentia causam suam diligenter tractaverunt Qua bene ex utraque parte ventilata atque discussa fuit cognitum quod comes Wilelmus vel quilibet alter excepto sancto Stephano dumtaxat nec ius nec consuetudinem nec usuale in ea terra nec in hominibus in ea habitantibus habebat Ita quod Albertus de Folcherens voluit ostendere ita esse vel iureiurando vel pugnando Et hoc monitu domni Widonis et fratris eius Raynardi fatiebat de quorum antecessoribus ista terra sancto Stephano remanserat Tamen de quodam libero homine qui supradicti Widonis terram deseruerat et ad mansum sancti Stephani se contulerat iudicatum fuit quod medietatem census eius debebat habere et sanctus Stephanus reliquam partem cum rustico retineret Igitur comes et Wido de facta iniuria valde penituerunt et penitendo indulgentiam a canonicis expetierunt et ne ulterius tale quid fieret Deo et sancto Stephano voverunt