Charter Document - 05210085
Charter Number: | 05210085 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1045 - 1046 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Spiritus sancti Amen Cum ferre universa in quibus in hoc mundo luctamur et vana videantur et sint preter aliqua si Deo redduntur servitia vel que sibi servientibus impenduntur beneficia studeat quisquis fidelis dum tempus est Deo servire mandatis illius in quantum poterit non desistat obedire Quod qui fecerit Deoque famulantibus aliquas elemosinas contulerit certus sit de impetrenda peccatorum suorum remissione et de multiplici non dubitet remuneratione Ego igitur Raynardus Dei misericordia Lingonensis episcopus videns Ecclesiam beati Stephani Divionensis monasterii tyrannorum persequtione vastatam populorum insaniam per pastorum incuriam a pristina divitiarum opulentia deiectam volens ei in aliquo subvenire thesauriam que a multis temporibus in manu abbatis eiusdem loci fuerat intercedente Guarnerio abbate in communes sumptus canonicis premisse Ecclesie tradimus habendam pro remedio anime mee et anniversario post dicessum meum uno quoque anno celebrando Cuius rei testes sunt Guarnerius abbas Amalricus decanus Gozelinus archidiaconus Girardus archidiaconus Germundus prepositus Bernardus eiusdem loci prepositus et thesaurarius Acta sunt hec Gregorio papa existente Phylippo regnante Stephano cancellario dictante