Charter Document - 05210084

Charter Document - 05210084


Charter Number: 05210084
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Provida cura Divionensium canonicorum tam future posteritati quam presentibus sub istarum testimonio litterarum notificare curavit domnum scilicet Widonem de Grancyacho et eumdem comitem de Salico pro remissione suorum peccatorum nec non suorum antecessorum Ecclesie beati Stephani Divionensis donasse quicquid calumpniabatur scilicet Tezam et suam sobolem super homines apud Aquodium conmemorantes Huic profecto laudi atque favori ex nostra parte Odo dux Burgundie interfuit et Almardus Ex parte vero Widonis Gosbertus Rufus de Castelione et Scimaudus de Tylocastro et quod dederat Ecclesie ut firmum atque ratum in eternum perseveraret hoc rodulo donum fecit super altare presentibus supra memorato duce Almardo Gemelino nostra de parte nec non maxima parte Cleri Ecclesie quorum hec sunt nomina Cuschelinus Paganus Valterus Humbertus et de familia Oddemarus Tebertus Petrus Oldierius Rodulfus