Charter Document - 05210083
Charter Number: | 05210083 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Canonici Divionenses his notulis voluerunt conmendare tenaci memorie quod Girardus de Granciaco pro suorum venia delictorum atque parentum dedit prothomartiri Stephano absolute quicquid servitutis exigebat in Tesa de Aquodio et eius sobole Factum est autem hoc donum Lingonis in Ecclesia beati Manmetis ante altare sancti Iohannis ad Fontes in presentia Arduini episcopi super Fontes appodiati nec non Warnerii abbatis Ecclesie Divionensis astantibus quatuor canonicis Divionensibus scilicet Roberto Duranno Oberto Manardo grammatico et imo layco Ricardo de familia sancti Stephani