Charter Document - 05210081
Charter Number: | 05210081 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Discharge |
Date: | 1049 - 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Tam presentibus quam future posteritati canonicorum Divionensium providentia innotescere voluit quod domnus Arcardus Cabilonensis episcopus Ecclesiam de Ciliciaco dedicavit suasu domni Arduini Lingonensis episcopi et Rocelini de sancto Iuliano eius decani Quippe domnus Arduinus ad has partes non audebat propter infestationem Roberti duci accedere sed hoc firmiter retinendum quod supra dictam Ecclesiam noluit ante benedicere nisi prius domnus Stephanus atrium illius Ecclesie ab omni sua suorumque successorum dominatione et potestate tutum et quietum redderet et homines sancti Stephani qui in ipsa villa habebant domicilium et haberent amodo et deinceps Ita tamen quod si quis de hominibus sancti Stephani infra atrium sive extra positus illi sive cuilibet iniuriam faceret per manum canonicorum iusticiam reciperet Quod supradictus Stephanus denominative pro requie patris sui Teoderici prompto concessit animo nec non et suorum antecessorum animarum remedio Facto hoc dono adsistentis plebis suffragio domnus Acardus episcopus omnes illos posuit sub anathemate quicumque hoc donum violarent et previdit eis perpetuum ve Huius rei sunt testes canonici Divionenses cantor Guschelinus Olbertus Durannus Goncelinus sacerdos eiusdem Ecclesie Layci quoque Galo de Tremulo Wido de Acellulis Ingellio Gallicus qui ipsam Ecclesiam fecit Humbertus Gaudebertus et alii quam plures qui huic dedicationi interfuere regnante rege Henrico in Francia Roberto fratre eius ente duce in Burgondia Arduino supradicto presule Lingonensibus presidente