Charter Document - 05210079
Charter Number: | 05210079 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Anna Christi famula cuius mentionem paulo hic inferius facimus infra comitatum Hoscarensem in villa que vocatur Marcilleis dedit Ecclesie almi Prothomartiris Stephani Divionensis ad communem mensam canonicorum ibi Deo famulantium pro peccatorum suorum remissione animeque sue redemptione III mansos quos sub eius potestate videbantur possidere Constantius et Vitbertus atque Ricardus cum vineis silvis terris cultis et incultis omnibusque rebus nec non et consuetudinibus ad eosdem mansos pertinentibus laudantibus filiis suis scilicet Fulcone supra dicte Ecclesie canonico et alio nomine Warnerio Similiter quoque dederunt eidem Ecclesie eadem Anna filiique sui supranominati servum unum nomine Maygonum Occhlonis filium