Charter Document - 05210078

Charter Document - 05210078


Charter Number: 05210078
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1040 - 1076
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus secundum catholice fidei institutionem degentibus notum hoc esse volumus quoniam prope muros Divionis castri habetur monasterium in honore sancti Michaelis constitutum honorifice antecessoribus tempore Rotberti Regis sueque uxoris detentum sine Principis hospitalitate quapropter poscit sancti Stephani clericorum conventus duci Roberto ut in tali eos liceat persistere honore in quali eos repperit illo veniente Recepit enim illorum petitio quod devote poscitur ab eo Novit namque hoc egisse quod nunc facit sua familia per peccata iubet ne amplius hospitalitatis potestatem illic vi neque pacem ullus suorum sumat Si quis amodo faciat excommunicatione fidelium feriatur perpetua si autem violaverit aut aliquid inde violentia detraxerit solvat X libras auri loci conventu