Charter Document - 05210077
Charter Number: | 05210077 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1040 - 1076 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Auctor pietatis medicamenta adhibens varia peccatricis anime vulneribus disponensque eius piis consolari remediis doloribus infidelitatis errori devolute fidei lumen exhibuit fide precepta rursus in culpa lapse antidotum confessionis attribuit qua adepta per mundane largitionem sustantie concupiscere patriam eterne hereditatis premonuit dicens Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Ad huiusmodi etenim vocis exortationem auditus Roberti Burgundiorum ducis audacis Principis intentus spes quoque illius in melius erecta suorum reminiscens pravorum operum expavescens saluti anime immanitatem rapinarum disposuit in animo suo adire Apostolorum limina quatinus illorum interventione precum adiutus solvant suarum cathenas culparum Hec enim premeditans divino munere preventus humili devotione prius positis mundanis negociis petiit Ecclesiam beati Stephani prothomartiris Divionensem cuius advocato Clero in hec verba prorupit Quoniam multiplicata est super me iniquitas ignorantie mee et iniurie mee hanc adversus Ecclesiam timens ne descendat hec iniquitas super verticem meam edificationem vinee insuper urbis Divionensis castri versus Aquilonem site pro amore Dei vobis reddo hic precioso Prothomartiris iugiter famulantibus eo inquam pacto ut amodo neque ego neque aliquis post me in Ducatu succedens vi aut ex aliqua exactione de communione fratrum temptet distrahere