Charter Document - 05210076
Charter Number: | 05210076 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quia Rocelinus quod Romestannus vocabatur dedit sancto Stephano in prima donatione quam dedit Martiri alodum de Fisciniaco quem tenebat Nunius clericus in vadimonium et mansum quem Wirelcus in vadimonium de Bargas tenebat cum vineis et omnibus manso pertinentibus et cum omnibus que in Bargas habebat et in Patriniaco quicquid in vineis et in campis et in aliis rebus tenebat aut aliquis per eum et ad Corcellas unum mansum cum vineis et omnibus manso pertinentibus et cuncta que ibi habebat que tenebat Odelmarus Brunus in vadimonium et Boscum Versantem et servum Aldonem cum infantibus in vestituram Post hec alia vice dedit Prothomartiri silve nomine Carmelis partem suam et suam partem silve Calsarum et de petra communi et de calcenolea et de nois que ex parte Bosci Versantis sunt partem suam cum terra ibidem adiacente et Adgrisce mansum Alchenrici cum omnibus manso pertinentibus scilicet terra campis silvis pratis aquis exis et regressis item Quintiniaco mansiolum cum omnibus manso pertinentibus quem Aymo Rusticus tenebat in vadimonium