Charter Document - 05210075

Charter Document - 05210075


Charter Number: 05210075
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1040
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum omnia orta occidant actaque senescant et cum decus iuventutis videlicet flos etatis dumque fluxa et fragilis habeatur gloria temporalis cuncta quoque creatura in hoc mundo subsistat terminalis necesse est ut creatura rationis et mortalitatis capax cui Creatoris dono universa subditur communis creatura vite tenax qua male usurpando offendit maiestatem Regis eterni unde vivit homo mendax ut semetipsam abnegando de malefactis penitendo hereditariis quoque rebus renunciando pauperibus etiam pro Dei amore et Ecclesiis conferendo ut secure cum Psalmista dicere possit Tu es qui restitues hereditatem meam mihi sibi supremum Iudicem conciliet ut audire mereatur in ultimo examine euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium Domini tui Quocirca ego Wido generoso genere genitus miles prenomine vocitatus Dives in suprema positus sorte reddendo debita nature corporali morte testamentum attestatione astantium testanti de patria hereditate facere disposuisse Deo et Ecclesie Divionensi in honore C[] fabricate prothomartiris Stephani quatinus pro me fundat apud Dominum preces miserrimorum peccatore qui in morte exoravit pro pessimo persecutore hinc quoque in primis venerabili Clero Deo et Dei amico obsequium spiritale conferenti dono sine alicuius servitutis dono et coram filiis et palam notis et propinquis confero nullum debitum nullam exactionem nullum exenium alicui viventi reddendo vel futuro postero in villa Brischoni I mansum et quicquid ad ipsum pertinet videlicet agros vineas prata silvas molendinum et servos et servas et filiis et filiabus ipsum mansum culturantes et in eo habitantes scilicet laudantibus meis filiis Warnerio supra dicte Ecclesie Abbate Walterio proconsule et Hugone eorum fratre et Widone eorum nepote et quam pluribus Divionis castri oppidanis militibus supradictum etenim mansum Olradus tenuit