Charter Document - 05210073
Charter Number: | 05210073 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonum est litterarum scientia posteris illud notificare quod peccatorum suorum remissione fidelium devotio donat sancte Dei Ecclesie quatenus ad rei noticiam presentium atque successorum animus facilius revocetur si aliquando cogitationum exaggeratione oblivioni datum fuerit Quapropter ita posteris quemadmodum et presentibus notum esse volumus donum quod Vuido Ecclesie sancti prothomartiris Stephani Divionensis dedit pro Dei amore animeque eius redemptione atque loco sepulture scilicet unum mansum cum vinea terreque arabilis II iornales in comitatu Divionensis et in villa nomine Asnerias Eva ipsius uxore laudante et Mauricio filio eius et Almarico cum utriusque partis parentibus