Charter Document - 05210069

Charter Document - 05210069


Charter Number: 05210069
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1040
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Foardus dono sancto Stephano Divionensi et fratribus eiusdem Ecclesie servientibus pro amore Dei quicquid habeo apud Cortarnulfi infra villam et in circuitu ville in nemoribus et plano in villa Cortarnulfi iustitiam quam habeo et latronem et falsam mensuram et corvatam et venationes nemorum et procursus aquarum et molendinum a manso Gunzonis in antea quocumque loco voluerint ad faciendum in prato quod vulgo dicitur Brul quartam partem in prato Calmarum dimidiam partem in prato Putei dimidiam partem et iusta quercum duas secaturas prati et iuxta viam unum pratum et iusta Basmontem pratum et campum Hec omnia Deo et sancto Stephano et supradictis fratribus absolute et liberaliter dono et concedo In memore quoque Mortbizit dono eis quartam partem in nemore vero Carmeli de tercia parte dono eis terciam partem In villa Carcolli dono eis dimidiam partem in nemore Scothi dimidiam partem et in Astatis locis quicquid habeo eis concedo Apud Quintiniacum quicquid habeo in nemoribus et plano eis dono In omnibus istis nemoribus supradictis ad Cortarnulfi pertinentibus dono eis venationem et ceparium si in terra steterit sine parte alterius eis concedo