Charter Document - 05210068

Charter Document - 05210068


Charter Number: 05210068
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1040
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Auctoritate divina statum est ut consuetudines que a pravis hominibus super sanctuarium Dei iniuste sunt posite iudicio fidelium Christianorum deleantur tirannorum sublata successione Quapropter ego Gibuinus notum esse volo omnibus fidelibus vivis et futuris quod consuetudinem quam Hugo Satellus nomine et Hugo nepos eius de quo pater meus Hugo comes predium quod Vuarua vocitatur iure hereditario comparavit per violentiam super Ecclesiam sancti Petri iniuste posuerunt pro remedio animarum iam dicti patris mei Hugonis comitis et matris mee Hermingardis et fratris mei Norduini et filiorum eius Odonis et Hugonis et mee dimitto propter amorem sancti Stephani prothomartiris ad cuius Abbatiam iam nominata Ecclesia Sancti pertinet Insuper trado et concedo Ecclesie sancti Stephani Divionensis ratam publicam per silvam per pascua de cunctis hominibus qui super terram sancti Petri sive sancti Stephani manserint quatenus deinceps legitime possideant quod antea arripere non audebant Preterea concedo sancto Stephano coloniam Alfredi quem Alfredum dudum dederam eidem sancto Stephano pro Hugone nepote meo pro remedio anime mee et parentum quos supra nominavi ut videlicet in die Iudicii advocatum habere possimus sanctum Protomartirem Stephanum ante conspectum divine Maiestatis Ergo ut scriptio hec firmius permaneat manu propria firmavi propinquis et fidelibus firmare rogavi Signum Roberti ducis et uxoris sue Signum Bernardi Oldoni Ulrici Teoderici Humberti Vidonis Umberti