Charter Document - 05210065
Charter Number: | 05210065 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1046 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gratia Dei presul Hugo nostre diocesi famulantibus sive presentibus seu absentibus notifico domnum Lanbertum dictum clericum fidelem nostrum Fulcone dictum seniorem suum adisse et quendam hominem dictum vocitatum Vuidonem quem de eo tenebat in beneficio ut in conmunis servitii dono canonicorum Divioni prothomartiri Stephano devote obsequentii traderet subiectioni exposcisse hoc ille libenter ut annuit me utrique adierunt et auctoritate nostra quatinus corroboratu etiam scripto permaneret poposcerunt Quod ego cernens Ecclesie in nullo obesse immo proficuum fore et assensum illis ad presens dedi et demium Divione apud illos constitus Rocelino Bernardoque pridem calumpniantibus tunc tamen cum stipulatione laudantibus per me meosque auctorizabile ut obtant feci Acta sunt hec Divioni anno dominice Incarnationis millesimo quadragesimo sexto Indictione quarta [decima] regnante Henrico Francorum