Charter Document - 05210062
Charter Number: | 05210062 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1017 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Omnes qui ad supernam tendunt hereditatem et cum Christo heredes eius effici cupiunt eius vestigia subsequantur oportet in quantum fragilitas humana promittit fieri posse Eius autem est vestigia subsequi et eum imitari misericordie operibus insistere omnis Christiani ordinis ut se diligere laborantibus in Dei servitio adsistere et pro posse indigentium usibus in Dei nomine ministrare Sanctorum vero quos iam per bonorum operum consummationem ad celeste regnum migrasse cognovimus suffragia postulanda sunt eisque est reverentia totius devotionis impendenda ut eorum adiuti precibus iam dicte hereditatis cum illis participes esse possint Unde ego Vuarnerius sacrosancte Ecclesie Divionensis prepositus eius perpetue possessionis participari Christi pietate cupiens partem prediorum meorum sancto Stephano Christi Protomartiri in cuius honore idem locus constare dinoscitur ob remedium anime matris mee et Vidonis fratris mei et ob salutem anime mee donare cupio ut eum habeamus adiutorem apud Deum ad eternam vitam adipiscendam Igitur dono sancto Stephano alodum in comitatu in villa que dicitur Villula cum terris cultis et incultis et omnibus rebus ad eum pertinentibus tali videlicet ratione ut fratres sancto Stephano servientes usum fructum eius habeant et usibus suis subministrent et memoriam mei matrisque et fratris non negligant Dono etiam alodum in comitatu in villa que vocatur Arceis cum terris videlicet cultis et incultis et omnibus ad eum pertinentibus ita ut predicti fratres illum teneant et perpetuo in dominio suo possideant Si quis vero parentum meorum aut aliorum hoc donum sancto Stephano et fratribus ei servientibus calumniare presumpserit legibus convictus auri libras X persolvat et hoc donum stabile permaneat Actum publice Divioni XXX anno regni Roberti episcopatus vero Lamberti IV Indictione XV anno ab Incarnatione Domini MXVII regnante Domino nostro per omnia secula seculorum Amen