Charter Document - 05210055

Charter Document - 05210055


Charter Number: 05210055
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1006
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summi Iudicis et individue Trinitatis que semper est spes omnibus credentibus Quamobrem ego Bruno humilis Lingonensis Ecclesie presul omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus notum esse volumus tam presentibus quam et futuris dum essem apud castrum Divion intra claustra Ecclesie Protomartiris et intentus in divina miseratione venerunt ante nostre serenitatis canonici ipsius loci proclamantes se ex rebus unde vivere debent quas ab iniquis pastoribus crudeliter et iniuste fuissent sublate scilicet terra que sita est in Acellis villa et capella que est in Vadrana cum omnibus his appenditiis atque ipsi ex antiquitate canonice per auctoritatem predecessorum nostrorum tenebant et huc usque ceca cupiditate successores iniquorum habebant Eorum autem dum audivimus proclamacionem benigne suscepimus et auctoritatem illorum libenter inquirimus et privilegiis atque preceptis afferri iussimus causam huius rei diligenter exquisivimus excommunicationem atque anathematizationem abbatis qui fraudenter utabant in his invenimus Quo audito fidelibus nostris Odoni cum filiis suis statim iussimus magna cupiditate ne se de iam dictis rebus intermitterent sed predictis canonicis quemadmodum decet frui nullo modo contradicerent quoniam potius dampnarent animas quam nutrirent corpora Denique ut illi omni tempore firmiter potuissent habere per benivolum consilium domni Teudonis archidiaconi atque abbatis ipsius loci qui iniuste sociavit se a predicto milite studuerunt namque prefati canonici muneribus ei placare et placatum pariter cum illis ante nos pro perfectione huius rei adducere Qui predictus abbas nostram adiens maiestatem humiliter deprecatus est ut fratribus predicte Ecclesie indulgentiam ei prebeant et animas sui predecessorum veniam postulant post dicessum vero eius fideliter Dominum implorent et ex parte nostra concederemus noticium securitatis eis facere iuberemus Unde peticionem ipsius libenter recepimus et nostre institutionis privilegium fieri iussimus cuius auctoritate concedimus ut his rebus predicti canonici possideant et perpetue teneant et pro absolutione nostrorum peccaminum orare non neglegant et easdem bene et pacifice diebus vite potiantur et iure pastorali nullo contradicente Ergo ut hec in Dei nomine obtineat firmitatem et institutio pleniorem manu nostra eam firmavimus et fidelibus nostris utriusque ordinis corroborandam tradidimus Ego Bruno episcopus Teudo archidiaconus Ayrardus archidiaconus Wido archidiaconus Beraldus levita item Beraldus levita Bruno levita Lambertus prepositus Vilencus laycus Wildricus laicus Vualterius laicus Bedunon Walterius Umbertus Hugo Vuido Ego Eldulfus sacerdos indignus per iussionem Airardi cancellarii sancti Manmetis scripsi et subscripsi Datavi Idus Novembris anno X regnante Roberto rege