Charter Document - 05210054
Charter Number: | 05210054 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1005 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Regis eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi ego Teudo archidiaconus nec non et Vuilencus prepositus et ceteri fratres sancti Stephani Divionensis Ecclesie notum esse volumus omnibus sancte Dei Ecclesie nostre fidelibus de quodam fidele nostro nomine Rotberti cum filiis suis II Ricardo nomine et Aginoni ut illis concederemus aliquid ex terra sancti Stephani hoc sunt iornales V de terra arabile IIII ad edificare et alterum ad laborare Et est ipsa terra in pago Hoscarense in villa que dicitur Bicis ad edificare vel meliorare non dubitent ut omnibus diebus vite illorum teneant atque possideant eo scilicet tenore ut omnibus annis quibus advixerint in festivitate sancti Petri VIII Kalendas Martii solidos II in censum persolvant et si neglegentes extiterint in duplum componant Ad cuius humillimam postulationem aures nostre inclinantes et devote suscipientes quatinus securius meliusve omni tempore vite illorum teneant atque possideant post dicessum vero illorum et Bernardi qui censum recepit ad mensam fratrum revertit Et hec securitas omni tempore firma et stabilis permaneat ego Teudo archidiaconus manu propria firmavi et ceteri fratres firmaverunt Signum Wilenco prepositi Varnerij levite Warnerij levite Widoni subdiaconi Bernardi levite Grifoni presbiteri Constantii presbiteri Duranni presbiteri Ursoni presbiteri Waldierii presbiteri Euvrard presbiteri Wicherij levite Rodulfi presbiteri Hugoni subdiaconi Ego Eldulfus sacerdos per iussionem Vilenco prepositi scripsi et subscripsi Datavi die Lunis VII Kalendas Martii anno VIIII regnante Roberto rege