Charter Document - 05210052
Charter Number: | 05210052 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1003 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi ego in Dei nomine Teudo archidiaconus et ceteri fratres sancti Stephani Divionensis Ecclesie notum esse volumus omnibus hominibus sancte Dei Ecclesie fidelibus de quodam fidele nostro nomine Constantio cum uxore sua Gislane et filio suo Enrici clerici ut illis concederemus aliquid ex terre sancti Stephani qui est in pago Oscarense in villa que dicitur Visinnio in loco qui vocatur Mortua Aqua hoc est iornalem I de terra arabile ad plantare atque edificare vel instruere ad medietatem qui terminet de uno latus ratio sancti Mauricii ex alio latere Constantius tenet de uno fronte sancti Benigni ex alio vero fronte ipsa Aqua Mortua infra istas terminationes totum causa plantationis illi damus cum uxore sua et filio suo hoc quod fidelis noster petebat gratanter ei concedimus Hec omnia sicut superius ita insertum est ad plantare atque instruere non dubitent ad medietatem Ut autem omni tempore vite illorum teneant et ad congregationem sancti Stephani facta recognoscant ego Teudo archidiaconus manu propria firmavi et ceteris fratribus firmare rogavi Signum Wilenco prepositus Warnerii levita Warnerii levite Widoni subdiaconi Romei subdiaconi Grifoni presbiteri Euvrardi presbiteri Lamberti subdiaconi Waldierii presbiteri Ursoni presbiteri Constantii presbiteri Gotescali Gotsuini diaconi Rotberti diaconi Duranni presbiteri Umberti subdiaconi Lamberti layci Gonselini layci Teubaldi layci Rodulfi subdiaconi Ego in Dei nomine Eldulfus sacerdos per iussione Wilenco prepositus scripsi et subscripsi Datavi die Iovis III Idus Ianuarii anno VII regnante Roberto rege