Charter Document - 05210051
Charter Number: | 05210051 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0998 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Regis eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi ego Teudo archidiaconus et ceteri huius congregatio sancti Stephani Prothomartiris Christi Divionensis Ecclesie notum esse volumus ut sit omnibus presentibus demum et futuris qualiter pervenit ad aures nostre humillima deprecatio de quodam fidele nostro nomine Teudrici presbiteri et heredes suos videlicet Amalrici nuncupante nec non et Sufficiane ut illis concederemus colonicam unam que est sita in pago Oscarense vel in villa que dicitur Sciliciaco seu et in Mervelco quia ipse ob obsequium servitutis de nobis tenebat Sunt denique in ipsa colonica campis vineis et una petiola de prato et quicquid ab ipsa colonica aspicit Ad cuius humillimam deprecationem pari consilio aures nostre inclinantes et libenti animo suscipientes hoc quod predictus fidelis noster petebat studuimus libenter eis largiremus talique scilicet tenore ut omnibus annis in festivitate Omnium Sanctorum solidos II dederint ad mensam fratrum in censum persolvant et si neglegentes extiterint in duplum componant et plus ea teneant Ego Teudo archidiaconus manu propria eam firmavi et ceteri ipsius congregationis firmare iussi Signum Varneri prepositi Signum Amadei Varnerii levite Vuilenci subdiaconi Item Vuarnerii Bernardi Vidoni Vicherii levite Gotsuni levite Euvrardi Grifoni presbiteri Constantini presbiteri Lamberti presbiteri Rodulfi Euvrardi levite Romei Ego Eldulfus per iussionem Teudoni scripsi et subscripsi Datavi die dominico XVI Kalendas Martij in refectorio sancti Stephani anno II regnante Roberto rege