Charter Document - 05210050

Charter Document - 05210050


Charter Number: 05210050
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0990
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Superni arbitris divina miseratione Teudo abbas cenobij sancti Stephani Divionensis Notum esse volumus ut sit omnibus presentibus demum et futuris omnibusque nostram posteritatem insequentibus innotescere cupimus Euvrardus nomine humiliter explorans nostram piissimam benevolentiam quo concederemus eis fideles suos nomine Aginoni nec nun et Vualdoni ex ratione sancti Stephani in comitatu Oscarense vel in villa que dicitur Bieis mansum I et vinea insimul continet et in alio loco in ipsa villa I de vinea edificata Similiter in ipsa fine iornales V de terra arabile nos autem ipsius nostri fratris Euvrardi ad cuius humillimam deprecationem aures nostre inclinantes et devote suscipientes hoc quod predictus frater noster petebat studuimus libenter largiremus talisque scilicet tenore ut omnibus annis cathedra sancti Petri solidos II in censum persolvant et si negligentes extiterint in duplum componant Quatenus securius meliusve omni tempore teneant et ut hoc factum a nobis et a fratribus statutum stabile permaneat in futuro hoc eis facere iussimus scriptum nostra auctoritate roboratum Ego Teudo abbas manu propria firmavi Signum Vuarnerii Signum Bernardi levite Gotsaldi levite Varnerii levite Amadei levite Aclenardi subdiaconi Johanni levite Grifoni presbiteri Constantii presbiteri Lamberti presbiteri Lamberti subdiaconi Magenfredi subdiaconi Vuilencci subdiaconi Varnerii clerici Widoni subdiaconi Item Vidoni clerici Enrici subdiaconi Vicherius levita Ego Eldulfus levita scripsi et subscripsi Datavi die Sabbati IIII Idus Martii Anno IIII regnante Hugoni rege Odolmari levita