Charter Document - 05210049

Charter Document - 05210049


Charter Number: 05210049
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0977
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Teudo humilis prepositus Ecclesie sancte Divionensis prothomartiris Stephani atque humillima congregatio eiusdem Ecclesie Notum esse volumus ut sit omnibus presentibus demum et futuris qualiter pervenit ad aures nostre pietatis humillima deprecatio de quodam nostra ex familiaritate Vuidono nomine ut ei concederemus ex rebus Ecclesie supra texata qui coniacent impago Divionense seu in villa Poliaco Largimus itaque ei in primis iornales III de vineis cum curtiles simul tenentibus habent terminationes de uno latus sancti Manmetis ex alio latus et una fronte strata publica ex alio fronte conturnes Concedimus ei igitur alios iornales II de vinea in loco que vocant Longafamam qui terminatur de uno latus et ambis frontis ratio sancti Manmetis ex alio latere Ingelmarus tenet et ex aliis terris arabilibus in ipsa fine continentibus iornales VII Ad cuius postulationem pari consilio aures nostre inclinantes et libenti animo suscipientes hoc quod poscebat studuimus gaudenter impleri Denique concedimus supra memorato Vuidono ut diebus quibus advixerit teneat et possideat Et si agnatio ex eo procreaverit in ipsa concessione finetenus permaneat Et ut securius melius ve omni tempore callidorum versutias de hac re vitare valeant ipse et suis posteris omni anno festivitate sanctorum Apostolorum Petri videlicet et Pauli incensi solidorum II denariorum ad mensam fratrum diligenter persolvantur et hec preconcessio omni tempore vite sue et suorum omnium successorum firma stabilisque permaneat Et ut hec institutio firmiorem obtineat stabilitatis vigorem manu propria eam adsignavimus et aliis firmandam tradidimus Actum Divionis castri Teudo prepositus subscripsit Vuarnierius decanus subscripsit Gotfaldus subscripsit Ingelricus subscripsit Amedeus levita Varnerius levita Gripho presbiter Amaricus presbiter Lambertus presbiter Durannus presbiter Constantius presbiter Bernardus levita Odolmarus levita Vicherius levita Euvrardus levita Item Euvrardus levita Signum Teudonis Arlebadi Vaudrici Rodulfi Ego Remigius indignus levita scripsi et subscripsi Data die Sabati III nonas Augusti Anno XXIII regnante Lothario rege