Charter Document - 05210048
Charter Number: | 05210048 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0975 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domni nostri Jesu Christi notum esse volumus omnibus sanctis fidelibus Dei Ecclesie quod veniens quidam homo nomine Gosbertus precibus suis adquisivit sibi iornalem unum de vinea consentiente preposito Teudone et ceteris ipsius congregationis fratribus Et sunt petiole III de vinea que sunt site in pago Oscarensi vel in villa que dicitur Dumense eo scilicet tenore ut omni anno in Ascensione Domini IIII denarios in censum persolvat et si negligens extiterit in duplum componat Et hec petitio firma permaneat ego Teudo prepositus manu propria eam corroboravi Signum Warnerius decanus Gotsaldus levita Amadeus levita Barnardus levita Vuarnerius levita Gripho presbiter Constantius presbiter Eurardus levita Wido Valaricus Vilencus Lanbertus presbiter Gotsunius Varnerius Durannus presbiter